monumenta.ch > Plinius > sectio 190

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 190
{LXXIII} lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pecoris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oves optinent. Apulae breves villo nec nisi paenulis celebres; circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent, in Asia vero eodem genere Laudiceae. alba Circumpadanis nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi excessit ulla.